- AUSCI
- AUSCIgens Aquitaniae, Garites inter et Garumnos, Caes. l. 3. Comm. bell. Gall. c. 27. inter Consorannos et Elusates, Plin. l. 4. c. 19. Aquitanorum clarissimi, Pomp. Melae, qui urbem opulentissimam in Auscis Elusaberrim indigitat. Aquitaniam autem ille, exemplô I. Caesaris, Garumnâ flum. et Pyrenaeis terminat l. 3. c. 2. Auscii Ptolem. quorum praecipua urbs Augusta, cui ab Augusto nomen: postea Gentis etiam, cuius caput erat, appellationem suscepit, et Ausci nuncupata est. Postrema inter Novempopulanae provinc. civitates XII. Vasatica vero civitas nonô locô in Notit. Provinc. ac Civit. Gall. sub Honorio concinnatâ, collocatur, sed Ammianus Marcell. l. 15. Novempopulos, inquit, Ausci commendant et Vasatae. Postea, ut Elusa ex Novempopulanae civitatum Metropoli ultima facta est, sic Augusta Auscorum vice versâ ex ultima prima evasit. Recentiores quoque Notitiae Vasconiae Metropolitam seu Archiepiscopum Auscitanum faciunt, cui X. suffragantur, Elusâ ex civitatum catalogo demum erasâ, cum prius Auscorum civitas sub Elusa Metropoli Episcopalis esset: quâ dirutâ ei Augusta haec successit, circa A. C. 800. Sita est autem ad amnem Aegirtium, Gers, et vulgo Ausch dicitur. Eadem olim Climberris videtur dicta, quod pro Elusaberris, apud Melam legi debere, Is. Vossius contendit. Arnaldus Oihenartus, in Fidentiacensi pago atque Comitatu, qui olim Armaniacensem continebat, urbes primarias fuisse Augustam Auscorum ait et Fidentiacum, Vic Fensesac, bellis civilibus eversum. Et Fidentiaci Comitatus meminit Vita Ludovici Pii Imperat. A. C. 802. Territorii Fridentiaci mentio fit in translatione Faustae Virgin. et Martyr. A. C. 864. Ptolem. parum exacte sub Ausciis Velaunos, sub Vasatibus Gabalos, sub Gabalis Ossidates collocat, magnis locorum intervallis divisos. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.